[172] EPISTOLA LXXII. Clarissimo viro Eruditione & pietate excellenti D. SUFFRIDO PETRO I.U.L. Amico & hospiti suo observando IANUS GULIELMUS S. P. Etsi reditum meum hoc tempore a te magis expectari arbitrabar quam ullas literas, Clarissime & Eruditissime D. SUFFRIDE; tamen certum hominem nactus, committere non debui, quin certiorem te facerem, & quid me hic detineat hactenus, & de reditu quae spes sit, & cur fidem meam nondum liberarim. Cum itaque Lubecam veni, sexta quam a vobis abii hebdomade (nam febricula tentatus cis sylvam Herciniam subsedi diutiuscule) offendi id quod rebus meis erat adversissimum, peregre abesse Legatum Reip. nostrae cognatum & curatorem meum D. ARNOLDUM BONNIUM, paulo ante missas coloniam literas, quae ne quo me commoverem monerent. Ejus reditum (quia iter frustra alioqui esset susceptum) mihi heic expectandum, & ipse re deliberata statui, & amici censuerunt, & ille ipse binis literis, posteaquam me venisse comperit, idem monuit, Quare magnopere te oro, mi SUFFRIDE, cum L. Lautium probitati meae simulata amicitia perfidiose imposuisse amici ad me perscribant, & ipse ob absentiam Curatoris, nomen modo expedire non possum moram solutionis aliquantum moleste ne feras: sed meum reditum paulo post Natalitias CHRISTI Ferias expectes, ita enim mihi cognatus meus scripsit nobiscum se certo futurum sub ipsis illis festis diebus, neque mihi postea quidquam ad proficiscendum erit impedimento, ego reversus dabo operam, ut hoc molestiae meis beneficiis recompensem, & omnibus rebus tibi cumulate satisfaciam. Literas tuas ad Clarissimum Virum SUDERMANNUM datas reddere non potui, quod ille paucos ante dies quam veni discesserat, eas apud me secretas, cum fide reportabo, nam fasciculus cui has includo nimis excrescebat. Haereo heic magno cum fastidio; non quin mihi jucundum sit agere cum meis, sed quod nostri Tribunitii clamatores quotidie ad plebem pro concione me traducunt & quasi transfugam in suam synagogam reducere nituntur: quod haud scio an unquam sit futurum, ita cane & angue magis invisum mihi est id genus hominum. Ideoque ita sopito componere cum curatoribus res meas, ut mihi tam cito non necesse sit repetere patriam. De beneficio Ecclesiastico nihil spei est, nam neque vacat, & sunt qui inhient plurimi & mihi heic omnia displicent: habemus tamen Canonicos & Vicarios longe quam credideram •καθολικωτερους• plerosque omnes, imprimis optimum & pientissimum Virum D. LAURENTIUM NIEBURIUM L. Surii nepotem cui me commendatum a D. HITTORPIO quaeso te meis verbis illi gratias quam maximas ago. Magnam enim ex usu ejus pene quotidiano voluptatem capio. Ex libris meis aliquam multos habent Matthias Lambertinus & G. Veltmannus, amabo te utrumque admonitione tua ad diligentiorum eorum curam excita. De caeteris rebus plura coram. Bene Vale & honestissimam conjugem tuam & filiam totamque domum meis verbis plurimum saluta. Datum Lubeci festinate XVI. KaL. Xbreis. |